Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.6.1 | Cic. Fam. 6.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.6.6 |
6.6.2
nunc , ut spero , brevi gratulabimur ; itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo . his autem litteris animum tuum , quem minime imbecillum esse et audio et spero , etsi non sapientissimi , at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto , nec iis quidem verbis , quibus te consoler ut adflictum et iam omni spe salutis orbatum , sed ut eum , de cuius incolumitate non plus dubitem quam te memini dubitare de mea . nam , cum me ex re p . expulissent ii qui illam cadere posse stante me non putarunt , memini me ex multis hospitibus , qui ad me ex Asia , in qua tu eras , venerant , audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare .
6.6.3
si te ratio quaedam mira Tuscae disciplinae , quam a patre , nobilissimo atque optimo viro , acceperas , non fefellit , ne nos quidem nostra divinatio fallet , quam cum sapientissimorum virorum monumentis atque praeceptis plurimoque , ut tu scis , doctrinae studio tum magno etiam usu tractandae rei p . magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus ;
6.6.4
cui quidem divinationi hoc plus confidimus , quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit . dicerem , quae ante futura dixissem , ni vererer ne ex eventis fingere viderer . sed tamen plurimi sunt testes me et initio , ne coniungeret se cum Caesare , monuisse Pompeium et postea ,
ne seiungeret . coniunctione frangi senatus opes , diiunctione civile bellum excitari videbam . atque utebar familiarissime Caesare , Pompeium faciebam plurimi , sed erat meum consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.6.1 | Cic. Fam. 6.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.6.6 |